monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 19, 20
{IV} rufus de cetero splendescit igni. cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae. Anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio.